Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Aquilas autem quare faciem tuam abscondis? posuit, sed etiam ceteri, quod uidetur conuenire cum Moysi dictis, qui ait: demonstra te mihi, quasi diceret: noli uultum tuum mihi abscondere, sed magis demonstra uidere cupienti.
Et addidit: olliuis ceris, inquit, inopiam nostram et tribulationem nostram? de qua inopia dicit sanctus propheta, quod in obliuionem uenerit dei, aut quae est ista inopia, quam excidisse deo nostro et domino conqueratur ? non otiosa est inopia nisi forte ea, quae protectorem deum et remuneratorem babere consueuerit.