Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

meruit quos non reuocaret perfidia, sed augeret, quia persecutionibus suis non uincitur ecclesia domini, sed probatur. quae sunt igitur istae gentes, quas uioerit ecclesia, cognoscamus. uetera dico uocabula, sed mysteria noua: Chananaei sunt, Chettaei et Amorraei, Pherezaei uel ceteri quorum infra uocabula digeremus. haec autem

populorum sunt nomina, sed passionum infirmitates et humanorum incentiua et obprobria peccatorum. quod primum est igitur, homo in Christo ipse se domuit et ipse se uicit, ut sibi uiueret; sibi enim uiuit qui deo uiuit, ut uitam Christi uiuat aeternam. non ergo pugnauit militaribus armis et ferreis telis populus ecclesiae, -sicut pugnauit populus Iudaeorum. ille in figura pugnauit, nos pugnamus in spiritu; ille aduersum alienigenas pugnauit, nos ipsi bellum habemus in nobis et ideo prius nobis uincendae sunt proprii corporis passiones.

Audi pugnantem apostolum Paulum aduersus gentem Chananaeorum: uideo, inquit, 1 eg e m carnis meae repugnantem legi mentis meae et captiuantem [*](1 *Ps. 43, 3 5 cf. Gen. 13,15 10 cf. Ps. 43, 4 29 *Rom. 7, 23 ) [*]( 1 disperdit B 5 habrahe ECFml 6 tempore Bml 8 quae om. a 16 uicerat (uincerat Fml) (i 17 misteria AC chananei AEF ethei a cethei fl Ethaei et in mg. Cethaei a amorrei codd. Amorrhaei v 18 ferezei eodd. ceteri] cerethei {J Cerethaei v 19 sed] add. et BmciCv 20 obprobrii Bml 22 ut] et Bml bibat (l 24 pqgnauit] pugnat a 29 inquit] add. aliam (l carnis meae] in mEmbris meis fl, cf. cap. 55 )

267
me in lege peccati. nunc se erigit caro nostra, nunc deicit; erigit menti, deicit potestati et, ubi se urgeri uiderit, constantiam deserit et ad subiectionem parata ducitur in lege peccati, ut fidem deserat, perfidiae succumbat et Chettaeae infirmitatis in dicione destituta uero cedat mendacio, seruiat crimini, adquiescat errori et tamquam Amorraeus loquatur amara pro dulcibus; fides enim dulcis, amara perfidia est. unde praeclare Petrus, quid fides esset, expressit dicens: domine, ad quem ibimus? uerba uitae aeternae habes, et nos credimus. quomodo igitur iubes ut discedamus a te? captus enim caelestium suauitate uerborum discedere nolebat a Chiisto; qui autem negat Christum, ipse se separat uel separatur a Christo.