Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
sed neque uersuta Amorraeorum disputatio, quae per philosophiam nonnullos a ueritate transducit, neque Iebusaeorum turpis abiectio, quae se subicit atque substernit cursum currentibus saecularem, qui non potest esse perpetuus, sed in portis deficit mortis, de quibus exaltatum Dauid propheta se gaudet, neque Cinaeus, qui per suam pecuniam possidetur sicut insatiabili auarus affectu, neque Cenezaeus, qui putat in diuitiis possessionem esse perpetuam et uanam spem constituit in caducis atque inani opinione se iactat, neque Raphaim, qui profitetur aliis se ferre medicinam, cum uulnera sua curare non possit.
et ideo, si quis ad huiusmodi medicum confugerit, prius necesse est patrimonium suum omne consumat quam profectum sanitatis accipiat, sicut illa mulier in euangelio, quae per duodecim annos fluentem sanguinem corporalium uoluptatum statuere non potuit, nisi posteaquam confugit ad Christum. intellexit enim, quod nemo perfectus medicus nisi qui descendisset e caelo, de quo cognouerat dictum: misit uerbum suum et sanauit [*](8 *Ioh. 6, 69-70 16 cf. Ps. 9,15 24 cf. Luc. 8,43—44 28 Ps. 106,20 ) [*](1 legem C deiecit BCml 2 deiecit Cml urgueri A 3 legem tiv 4 ♦ethee AC cetteae B cethei fJ Ethaeae a in dicione] indicio BfJa 5 desistata Bml E 6 amorreus codd. Amorrhaeus v 12 se om. b uel separatur om. {la, cj. cap. 26 sub tin. sed cet.] sensus imperfeclus et obscurus; ui* detur intellegendum: \'cognoscit Christum\' uel \'potest esse cum Christo\' uel, ut . Maurini putant: \'fideles separat a Christo\' 13 amorreorum coda. Amorrhaeo- rum v disputatio] add. eiusmodi a phylosophiam BC 17 cineus ACfi 18 cinezeus fJ cenezeus eel. (v) 20 rafim A raphim BC 23 necesse est prius u 26 sistere a 27 e] de fJ )
Unde pulchre tibi apostolus dicit: sed regnauit mors ab Adam usque ad Moyse . quid est Moyses nisi lex, quoniam ipse interpres est legis ? finis autem legis Christus Iesus. regnauit ergo peccatum in hoc mundo et in peccato mors saeua atque intolerabilis quaedam poena peccati. docuit quidem nos Moyses leuare ad dominum manus, pii cultus jnstituens disciplinam.