Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

etenim si uultus hominis ceteris membrorum partibus plus refulget et quemcumque intuemur uel incognitum agnoscimus uel cognitum recognoscimus, quem aspectus noster latere non patitur, quanto magis dei uultus quem spectat inluminat! de quo, ut cetera eius sunt, ita et hoc praeclarum sancti apostoli qui uere interpres est Christi, ut aptiore eum sensu et sermone nostris infunderet mentibus.

unde ait: quoniam deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis domini in facie Christi Iesu. ubi igitur in nobis reluceat Christus, audiuimus. est enim fulgor aeternus animorum, quem ideo pater misit in terras, ut in eius inluminati uultu aeterna et caelestia spectare possemus, qui ante terrena caligine tenebamur.

quid de Christo loquar, cum etiam Petrus apostolus dixerit ad illum claudum ex utero matus suae: respice in nos? qui respexit in Petrum et fidei inluminatus e: t gratia; neque enim accepisset remedium sanitatis, nisi fideliter credidisset.

unde, cum tanta gloria esset in apostohs, audiens transire dominum Iesum Zachaeus ascendit in arborem, quia exiguus et pusillus in turba eum uidere non poterat. uidit Christum et lumen inuenit, uidit eum et qui ante aliena rapiebat sua contulit. merito ergo dicunt isti: quare faciem tuam auertis?

Aut fortasse propterea dicitur, quia desiderantibus Christi moram faciebat aduentus; ipse enim est uultus patris qui est imago et gloria dei. certe si non ad incarnationis eius hoc accipimus sacramentum, recte etiam illud usurpant sancti dicentes: quare faciem tuam auertis?, hoc est: etsi auertis, domine, faciem tuam a nobis, tamen signatum est in nobis lumen [*]( 8 *II Cor. 4, 6 17 Act. 3, 4 20 cf. Luc. 19, 2 sqq. 23 . 28 Ps. 43, 25 26 cf. I Cor. 11, 7 30 *Ps. 4, 7 ) [*]( 1 simus Aav 3 agnoscimus uel cognitum om. a 5 expectat BCfi 12 cristus B 13 alt. in om. BCv 14 aeterna et] aeterne a possimus flav tenebamur terrena caligin? (i 18 recepisset fJ 20 zacchaeus E(v) 21 pusillus] add. erat Cml turba] add. et Cml 26 est enim BC 27 accipiamus BCv accepimus Eml )

326