Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Siue ergo uelis confusionem Christi intellegere in crucem eius, quae Iudaeis uidebatur esse confusio, qui insultabant ei, quasi erubesceret Christus in eo opere in quo publicam operabatur salutem, siue etiam hanc confusionem, quae ingeri uidebatur a uoce exprobrantis et obloquentis, a f acie inimici e t persequentis. erubescebat enim sic lapsum esse electum populum suum et confundebatur in eos apud patrem, quorum finis aduenerat. praesens enim erat filio pater, a quo numquam potest filius separari, et ideo audiebat dicentem Iudaeis: ecce relinquetur uobis domusuestradeserta.
Sunt autem etiam qui in confusione sua gloriantur, sicut illi de quibus dicit apostolus, quia gloria eorum in confusione ipsorum. quibus contraria est gloria Christi, qui crucem suscepit nec confusionem refugit, quam nos quoque minime timere debemus nec formidine aut fastidio declinare, ne peccatum [*](2 Eocli. 4, 21(25) 10 *Matth. 10, 33 19 Ps. 43, 17 24 Matth. 23, 38 26 *Phil. 3, 19 29 cf. Eccli. 4, 21 (25) ) [*]( 1 Ltit fia 5 et] add. si B,3 6 si] sit fl persecutione] add. nec B 7 uincula Bav 11 in coelis est (iav 12 confusio ergo Fml 15 intellige av in cm. a 17 Christus om. a publicani D 18 quam geri Bfi 21 confundebat fla in] per B, om. fia confundebatur in eos in mg. a aput DFml 23 ideo] add. patcr v ludaeis] add. patrem BCml pater Cm2pa 25 qui etiam av )
est confusio, sed a uoce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. et ideo noli respondere insipienti ad insipientiam eius; esto sicut homo mutus et tacens 3t quasi non audiens uerba insultantium et obloquentium , non quo respondere non queas, sed quo respondere non debeas. omni enim rei tempus, tempus tacendi et tempus loquendi. tacendum est, quando paratum non inuenis auditorem, loquendum est, quando dominus linguam eruditionis indulget, ut sermo tuus operetur in affectibus audientium.