Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
quae autem confusio Christi nisi crux, quod nudus pependit mea ? et bene \'tota die\', quia ex quo affixus est cruci usque in horam nonam tenebrae factae sunt et post horam nonam lux refulsit usque in uesperum. hic dies ex tribus primus. potest tamen et chorus sanctorum pluraliter de se et singulariter loqui. chorus enim quasi singularem personam habet, sed numerus plurimorum est, sicut illud est: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
Quae autem est confusio quae operuit dominum Iesum, cum concisionem peccata faciant — ipsa sunt enim quae operiunt [*]( 1 Ps. 108, 6 8 Ps. 43, 16 11 *Matth. 27, 42-43 15 Ioh 12, 35 *loh. 8, 56 17 Symmachus Ps. 43, 16 19 cf. Matth. 27,45 24*Esai. 29, 13 27 cf. Ps. 72, 6 ) [*]( 3 ad iudam aliud fJ 5 dicta ont. BCfJ sandos — 6 ad om. BCfi 6 referre Bfi 7 pluralibus Btnl alt. pro] per BDF 8 et om. B 9 entrotisien Entrotisi A ENTPOLLEIENENPOTICI BC ENT(I E) lOlTEeH (N E) POITIC fl 10 quis av, em. ut om. BCtnl inflectere B 12 pulcre E autem om. v 13 nostri tim, ft 14 est om. BmlfJ de — dominus om. ABmlfta 15 hpbraam A habraham B 17 si nmachus A symmacus D 19 in ea om. ft ct om. cc 21 refulxit A )
haec utique confusio, etsi priuilegium non habet, habet gloriam piae confessionis. est autem et Christi confusio, sicut ipse ait: qui me confusus fuerit coram hominibus, confundam et ego eum coram patre meo qui est i n c a e 1 i s. \'bona ergo confusio; plerisque tamen huiusmodi confusio Christi amara est, hoc est non credentibus, iocunda credentibus.