Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
si autem mortua fuerit lex, hoc est legis interpretatio corporalis, tunc plebs quasi mortuo coniuge priore legitime nubet secundo uiro qui ex mortuis resurrexit. est etiam caput mulieris huius euangelium. unde quidam mystice interpretati mortificato ritu Iudaico tamquam fratri defuncti euangelio mulierem eam nubere ex lege uoluerunt, quia lex annuntiauerit euangelium. ideo prior lex uir, postea secundi uiri nuptiae, hoc est euangelii sacramenta sunt; duo enim quasi coniugia duo sunt testamenta. unum coniugium uetus est testamentum, quod morte uiri prioris solutum est.
et ideo mulier illa, cui lex mortua est, recte secundum coniugium conuenit, hoc est testamentum nouum. sic duobus fratribus una coniungitur, cui superiora peccata moriuntur, meliora postea sacramenta renouantur. hoc nobis apostolus euidenter exposuit dicens: quoniam quae sub uiro est mulier uiuente uiro ligata est legi; hoc est uiri sui legi, ut ei debeat castitatem.
si autem mortuus fuerit uir, soluta est a lege uiri, id est ut cui uelit nubat, dummodo mortuo uiro nubat, quia uiuo uiro uocabitur, inquit, adultera, si iuncta fuerit alteri uiro; si autem mortuus fuerit uir eius, lib-erata est a lege uiri, ita ut non sit adultera, si fuerit cum alio uiro.
hoc sacramentum etiam ad Christum et ecclesiam pertinere etiam alibi demonstrauit, quia magnum est sacramentum. hic quoque non praetermisit dicens: itaque, fratres mei, et uos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit. quomodo mortificatus es legi nisi ut tibi legis umbra moriatur cum accedis ad sacramenta 30 caelestia? nec enim aliter debes accedere ad euangelium nisi [*](4 cf. Rom. 7, 4 5 unde etc.] cf. Expos. ps. 118, tractat. 15, cap. 8 15 *Rom. 7, 2 19 *Rom. 7, 3 23 cf. Eph. 5, 32 26 Rom. 7, 4 ) [*]( 1 ritu Cml iudeico Bml aliigata a 2 legitimi} legum B coniugis {J 3 plebs] lex B{J 5 niistice DF 6 iudeico B fratre DF defuncto p 11 mulieri illi F 12 pr. est om. p recte] add. in av nonum testamentum fJ 18 id] ut{J 19 uellet A mortuo uiro om. ABrnlfJa, pro glossemate habet Engelbrecht quia uiuo] qui uiuente F uiuo om. D 20 inquit adultera uocabitur flav 24 et] add. ad fJ 28 est B ) [*]( LXIV. Ambros. pars 6. Petschenig. ) [*]( 20 )