Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
et uindemiant eam omnes transeuntes uiam. denique et qui sequitur uersus hoc signat: deuastauit eam aper de silua et singularis feruB d epastus est eam, et in posterioribus ait:et non dixerunt transeuntes uiam: benedictio domini super u o s, eo quod, qui transit et non stat in atriis domini, non dat benedictionem. ita ergo Iudaei mouebant caput super dominum Iesum, ut praeterirent qui firmum solidumque uestigium fidei habere non poterant. mouebant autem
caput suum, quorum caput Christus esse debuerat, quem non debuit demouere et deturbare perfidia Iudaeorum . sed quia non passi sunt membra se esse Christi, ideo caput eorum non fuit Christus. non erat etiam lex caput eorum, quia expoliabantur et lege a populo nationum. non fuit his caput uerbum dei, quia amiserant prophetas et apostolos non habebant. hoc de reprehensibili commotione capitis dictum sit. est tamen et laudabilis capitis commotio, reprehensibilis Iudaeis, laudabilis populo nationum.
quid est enim caput nisi in quo sensus sunt ? oculi sapientis in capite eius, quos moueri oportel oculos, id est mentis tuae sensus, ne aliquo torpore pigreseant. moue ergo prudentiam tuam, moue sapientiam, moue cogitationes tuas caelestium conlatione sermonum et propheticorum disputatione uerborum, ita ut non pecces in testamento dei, sed fides firma sit. sunt enim haeretici qui mouent sensus suos, ut perfidiam tamen, non fidem excitent.
Sed iam expressius de ipsa capitis commotione, quae in similitudinem populi est posita, dicendum est. quis est caput populorum nisi Christus ? caput enim mulieris uir, caput uiri Christus, sed et lex caput intellegibilis mulieris. denique sub lege tamquam sub uiro est populus Iudaeorum, quia lex vojuog dicitur Graece et 30 ideo synagoga vóplp qua masculo copulata est, sed legi coiporali, [*](1 Ps. 79, 13 3 *Ps. 79, 14 5 *Ps. 127,8 7 cf. Ps. 121, 2 18 *Eccle. 2, 14 23 cf. Ps. 43, 18 28 cf. I Cor. 11, 3 ) [*]( 9 fidei uestigium11 dimouere (iav 13 exspoliabantur Ev et] ex C 14 hiis E qui BCml 16 sit] est Cm2, om. RCmlfJ 19 ocultis D oculos (alt. o w ras.) E occultis F 30 . 31 nomos et nomo codd. 31 sina- goga A )