Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

orta mstitia est, sunt dies Christi quibus orta est pacis abundantia, sunt dies Christi quibus orta sapientia est. audi quomodo exoriatur sapientia: si quis uidetur p, apiens esse inter uos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. et ideo dicit Sapientia, quae stulta istius mundi elegit: dominus creauit me principium uiarum suarum in opera sua. sicut enim in diebus Oziae regis, in diebus Nabuchodonosor exorta perfidia est, dominata captiuitas, sic in diebus domini Iesu exorta est fides, quae splendorem suae claritatis et luminis toto orbe diffudit.