Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
in ipso enim die Christus hominibus resurrexit et ideo specialiter de ipso dictum est: hic est dies quem fecit dominus; exultemus et laetemur i n e o. cum igitur omnes dies deus fecerit, huic tamen diei prae ceteris diuini operis praerogatiua delata est, quo peccatum omne sublatum est; dies autem alii peccatorum sunt. hic ergo est dies quem inluminauit sol ille iustitiae; nam et ipsa ortus suos et occasus habere consueuit, unde et scriptum est: orietur in diebus eius iustitia . sunt ergo dies Christi quibus.