Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
denique historia te doceat, quod abducti ludaei in Babyloniam, etsi propter peccata sua uidebantur esse subiecti, tamen multo meliores gentibus habebantur. peiores enim erant in circuitu eorum qui insultabant eis, cum ipsi peccatorum grauium essent mole curuati.
Primus ergo intellectus de captiuis patribus usurpandus est, quibus insultauerunt Assyrii inludentes eis in Babylonia, quibus etiam rex ille nequissimus dominabatur Nabuchodonosor. secundus intellectus ad altiora referendus, quod saeuissimus rex diabolus est. ipse est Assyrius Nabuchodonosor qui bonis insidiari solet, ut eos in peccatum trahat per carnis inlecebram.
attende igitur hunc [*]( 1 *Ps. 117, 11 4 cf. Ioh. 18, 6 8 cf. Ps. 33, 8 9 Ps. 11, 9 16 cf. Eph. 6, 12 ) [*]( 2 sum] add. in flav, cf. Explan. ps. 48, eap. 11 3 tenere fiav cito cadunt] circumdant v 4 quia] qui fia 5 dominum iesum C 6 consueuerunt v 8 domini om. F eum] enim a 10 in circuitu impii Fml 11 eoruro. qui om. a 12 ambulat a 13 israhelitae B\' 14 loquuntur BCav subiacuerant Bml obprobrio 0 15 ierusalem B{l iherusalem C 16 fuerunt Bm2Cv 17 quas contra 0 hystoria BCD 18 babiloniam aD 21 incuruati F 23 insultauerint Cml assirii A eos BCml babilonia ACD 24 secundum Fml 25 ad s.J.B referendus] add. est BCv 26 est ipse estj et ipse fl assirius A )