Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
gentibus, quia gentes obprobrium crucis dominicae omnibus diuitiis saecularibus praetulerunt. qui autem crucem illam putauit obprobrium et quasi obprobrium refugit, is uere in diuturno mansit obprobrio. tamen quia non secundum carnem Israelitae uidentur qui potuerunt dicere: quia inique non egimus in testamento domini nec recessit retro cor eorum a domino, uide ne his se in circuitu positis inlusioni et derisui fuisse commemorent , de quibus dicit dominus: circumdederunt me uituli multi;
circumdederunt enim eum persecutores, quando secundum consilium uoluntatis suae subiit passionem. unde et 30 [*](6 Matth. 15, 28 7 cf. Col. 4, 3 13 cf. Ps. 43, 14 16 *Ps. 43, 15 19 cf. I Cor. 10, 11 21 cf. Hebr. 11, 26 24 cf. I Cor. 10, 18 25 *Ps. 43, 18 26 cf. Ps. 43, 19 27 cf. Ps. 43, 14 28 Ps. 21, 13 ) [*]( 1 uendicauit Bm2C(ta 2 tiri D sydonis BCF 3 caderent om. Eml credidit DF 7 hostium C 8 mistenum AD 9 cristum B 13 iis av 18 in om. A salus] add. in pa 19 pr. in om. BCfiav fort. correptionem (vovaEOtav) 23 diurno B 24 israhelitae B 27 iis av 29 persecutorei eum A )
impii in circuitu ambulant, angelus autem praetendit in circuitu eorum qui non ambulant in circuitu, et ideo praetendit, ut eruat iustos ab insidiis persequentium. iusti ergo spiritales Israelitae uidentur esse qui haec locuntur, eo quod temptationibus saeculi subiacuerint et obprobrium fuerint uicinorum, hoc est eorum qui Hierusalem patriam non incolebant, inlusioni etiam fuerint spiritalibus nequitiis et potestatibus, contra quas iustis lucta esse consueuit.