Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
me, longe magis quam erat, et in profundo altitudinem quis inueniet eius? unde diffidentia oboritur mihi scrutari diuinitus spirantis scripturae mysteria et eius examinare sermones, quod ille digne potuit qui inter perfectos sapientiam loquebatur. ego perfectos uideo nec inmerito perfectos dixerim, cum uideam uos sensus exercitatos habere ad discretionem boni et mali; sed et ipse tamen, qui sciebat solidiores capere cibos, adiumenta quaerebat, ut in eo uerbum domini curreret. nec iste quoque sine pfecatione hoc potuit usurpare, ut laudatio eius iocunda fieret deo; non enim usurpantis, sed precantis assertio est.
Tamen ne penitus refugisse uideamur, consideremus qui uicini tribubus fuerint Iudaeorum. nam ut uetera recenseamus, Philistienses tribus Iudae finitimi habebantur; ex alio latere idem tribui Ruben appropinquabant. Ammanitae quoque in deserto erant et, qui erant in finibus Tyri et Sidonis, Galilaeae copulabantur, hoc est tribui Zabulon et tribui Neptalim quae erant in Galilaea, sicut Esaias dixit:
terra Zabulon et terra Neptalim, uiam maris trans Iordane . unde potest quis colligere, quae proprietas uniuscuiusque singularum fuerit tribuum, ut certis quibusque finitimis iungerentur, quo paulatim etiam gentibus infunderetur cognitio caelestium sacramentorum . quod utique potest intellegi de illa muliere Chananaea, quae exiuit de finibus suis, ut domino Iesu occurreret transeunti et posthabitis simulacris suis adoraret uerum salutis auctorem; cui testi-