Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
et ideo quasi de alio dicit hic ipse propheta: non timebo quid faciat mihi caro, et alibi uoce mea ad dcminum clamaui, et uox mea ad deum, e t respexit m e. illa uox mea, quae auditur a Christo, non quae resultat in publico. non uult igitur suum esse quod corruptibile atque terrenum est, qui ad imaginem dei et similitudinem meminit se creatum. denique scriptura nos edocet prius hominem ad imaginem dei esse formatum, postea de luto factum. quasi ?