Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Deus, auribus nostris audiuimus. sic Symmachus. Theodotion in auribus nostris dixit, sicut et Septuaginta uiri. quid est quod ait \'nostris auribus\'? quodsi non satis esset \'audiuimus\', certe, si hoc placuerat, \'auribus audiuimus\' plenum erat. cum ergo additum est \'nostris\', quid sibi hoc uult, nisi ut intellegas illa esse nostra quae mentis sunt et ea esse meliora quam quae istius corporis?