Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
sed ubi sine adiectione uel disciplina uel sapientia nuncupantur, definitionem perfectionis accipiunt. inexaminata ergo fluitat disciplina, sed examinata non fluitat. de intellectu quoque eadem scriptura definit, quia intellectus [*]( 2 *Prou. 1,2 13*Eccli. 24,30-31. 33 17 *Prou. 3,11—12 21 *Prou. 10, 17 27 *Ps. 110, 10 ) [*]( 3 sensu scripsi sensus codd. av 5 scientiem A scientia Cml quoque] etiam in ras. C, add. et {J 6 dictionem Bfi 7 auctoritate] aid. scripture s. I. Bm2 collegimus ABCm2 has] heg A prouidentiae A 9 seuior DF distringuat ACm2 distinguat BCml 10 iustiam A 13 fons a] fossa {l 14 ortum ACmla adhunc AC 15 et om. v bonus BC, add. uidelicet v 17 nec] ne F 22 conuersatione scripsi conseruatione codd. av 23 inperfecta] infecta B 24 nuncupantur Fml sine om. DF 25 nuncupatur fJ defenitionem AmI diffinitionem (pr. f s. I. m\'!) C )
Deus, auribus nostris audiuimus. sic Symmachus. Theodotion in auribus nostris dixit, sicut et Septuaginta uiri. quid est quod ait \'nostris auribus\'? quodsi non satis esset \'audiuimus\', certe, si hoc placuerat, \'auribus audiuimus\' plenum erat. cum ergo additum est \'nostris\', quid sibi hoc uult, nisi ut intellegas illa esse nostra quae mentis sunt et ea esse meliora quam quae istius corporis?
et ideo quasi de alio dicit hic ipse propheta: non timebo quid faciat mihi caro, et alibi uoce mea ad dcminum clamaui, et uox mea ad deum, e t respexit m e. illa uox mea, quae auditur a Christo, non quae resultat in publico. non uult igitur suum esse quod corruptibile atque terrenum est, qui ad imaginem dei et similitudinem meminit se creatum. denique scriptura nos edocet prius hominem ad imaginem dei esse formatum, postea de luto factum. quasi ?