Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
sapientia est quae sensu scaturit, disciplina in habitudinem quandam naturae coalita forma uirtutum et mentis confirmata sententia scientiae disciplinis. intellegere quoque obscurum sermonem atque dictionum prudentiam et aenigmata Prouerbiorum scriptura nos docuit, cuius auctoritate colligimus has prudentiae principales esse uirtutes, eo quod sapientia semper quasi mater fecunda parturiat, disciplina quasi seuerior magistra distringat, intellectus quasi diligens quaesitor inueniat et ueram iustitiam iudiciumque rimetur.
Doceamus haec sacrae testimoniis lectionis. Sapientia dicit: ego quasi fons a paradiso dixi: rigabo meum hortum et adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam; nam generationes suas menti hominis et bonos sensus quasi pia mater infundit. accipe etiam testimonia disciplinae: fili, ne negle.xeris disciplinam dei nec defeceris ab eo correptus;
quem enim diligit deus corripit. seuera quidem in corripiendo, sed dulcis in corrigendo est disciplina, ne fluitemus et uagemur errantes, sed recipiamur a Christo; disciplina enim non examinata uagatur, ut scriptum est. sed pro conuersatione hic posuit disciplinam. tamen sicut sapientia, ita et disciplina: et perfecta et inperfecta eodem nomine nuncupatur;