Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
sicut ergo hic Moyses intrabat in nubem, ubi primum ad montem uocatus a domino est, ita in posterioribus perfectior cum ipse intraret in tabernaculum suum, descendebat ad eum columna nubis et stabat in ostio tabernaculi. et stans totus populus adorauerunt unusquisque ad ostium tabernaculi. in nube autem dominus; posuit enim tenebras latibulum suum. ut scias autem, quia de domino dicit: et locutus e s t, inquit, dominus ad Moysen. quod autem extra castra tabernaculum Moysi positum esse commemoratur, ut occurreret deo, non uidetur esse contrarium; qui enim deum quaerit quasi ad deum intiat et tota mente ad cognitionem eius ingreditur [*]( 6 *Cant. 1, 4(3) 9 *Ex. 24,15—18 18 *Ex. 33, 9—10 23 Ps. 17, 12 24 *Ex. 33, 1 25 cf. Ex. 33, 7 ) [*]( 1 perculsi EFm2av percuscussi Fml, c/.tibi necessitudinum amore percusso Expos. ps. 118, tradal. 15, cap. 28 excitauerint ACml 3 a] ad ABm2Cml neglegentem ABCml 4 descendere ACml 6 trahe B unguntorum F 7 curremus av 11 syna OfJ 14 maiestas Bml 16 noubem (u m ras. m2) B 20 hostio « 21 et stans — 22 tabernaculi om. « 22 tabernaculi] add. sui av 23 enim (nim in ras. m2) B 24 ut] et ut C autem om. BCfi loquutus B loqutus C 26 moyses f3 commemorat aE 27 contrarium esse Fml )