Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Denique et qui fidelia est intrat ad deum et a neglegente deus uidetur exire atque discedere. certe inperfectos et adhuc infirmos attrahit ad se dominus, sicut legisti dicentes iuuenculas: attrahe nos; post odorem unguentorum tuorum curramus. at uero Moyses, qui iam fortior erat et electus a domino, et ascendere legitur et intrare ad dominum deum suum, sicut scriptum est: quia ascendit Moyses in montem et circumdedit lux montem. et descendit maiestas domini in montem Sina et cooperuit eum nubes sex diebus; et uocauit dominus Moysen die septimo de media nube. aspectus autem maiestatis domini tamquam ignis ardens super uerticem montis coram filiis Israel. et intrauit Moyses in mediam nubem.