Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
unde uide scriptura quid dicat: in t e, inquit, i n imicos nostros uentilabimus. cornu nostrum es tu, domine Iesu, et ideo, sicut non in brachio nostro praesumimus, ita non in cornibus nostris uentilandi habemus praesidium, sed in Christo. habet enim fides cornua sua, quae mutuatur a Christo. siquidem non otiose in benedictionibus Moysi legimus: qui est uisus in rubo ueniat super caput Ioseph et super uerticem eius glorificatus inter fratres suos primogenitus. tauri decus [species] psius, cornua unicornui cornua ipsius; in ipsis gentes uentilabit simul usque ad extremum terrae. haec decem miliaEphraem et haec milia Manasse.
quis est in rubo usus Moysi nisi primogenitus dei filius, qui ait: ego sum deus patrum tuorum, deus Abraham, deus Isaac, deus Iacob? ideo se demonstrauit humanis aspectibus, quia uenturus erat, ut ab omnibus uideretur. ideo rubus urebatur et non exurebatur, quia terram istam, quae nobis spinas germinabat et sentes, disponebat urere per continentiae disciplinam. quam consumere per mortis aerumnam. unde dicit propheta: ure renesmeos etcormeu m.