Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

dominus, quia redemit seruulos suos, deus, quia non solum resurrexit, sed etiam ipse se suscitauit. mandauit autem salutes Iacob, quia in singulis oraculis salus est, in singulis quoque salus est mansionibus , salus in ministeriis angelorum qui ad protectionem hcminum deputantur. ex mandato ergo dei salus homini, non ex sua operatione confertur. deus enim maluit, ut salus homini fide potius quam operibus quaereretur, ne quis gloriaretur in suis factis et peccatum incurreret. qui autem gloriatur in domino, fructum pietatis adquirit et iactantiae crimen euadit.

Hic igitur est qui potest dicere: i n t e inimico s n ostros uentilabimus. . quid est \'uentilare\' ? dedit dominus cornua pluribus animantibus, ut possint se a ferarum incursione defendere. ideoque et bos leoni frequenter resistit, ursum proterit; ceruus quoque, quamuis sit pauidus, tamen et ipse cornibus se tuetur, aries quoque arietat lupum. ergo ea quae cornua habent animalia uentilare dicuntur. sed homo cornua non habet: quomodo ergo 30 [*](1 cf. I Ioh. 3, 2 4 cf. Rom. 4, 1-6. 5, 1 5 Ps. 43, 5 12 *Ex. 20, 2 14 Ioh. 20, 28 18 cf. Ioh. 14, 2 21 d. Eph. 2, 8-9 24 *Ps. 43, 6 ) [*]( 8 regnum dei F 10 crimine] add. nec DEm2F quis autem] quicumque BfJ 11 exibet DF pietatis] aetatis B aetates Cml 13 euidentiam Cm2 indicia om. EC, cf. Explan. ps. 47, cap. 3 16 salutis Bml 19 hominum] homines Eml hominis fJ non — 20 homini om. a 21 quam ex Fml queritur A 25 uenti!auimus B, add. cornu Cv uentilare] add. cornu Cv )

273
uentilat?