Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Psalterium ergo est homo consummatus in Christo, in quo, sicut arte concinentium fila chordarum, ita conuenientium resonant opera canora uirtutum, ut possit dicere: psallam tibi, deus, in cithara, sanctus Israel . gaudebunt labia mea cum cantauero tibi, et anima mea quam redemisti. Paulus ait de se: foris pugnae, intus timores.
hic et intus et foris gaudet, sed ille adhuc in certamine, iste in remissione, quia redemptionem animae suae se meruisse cognouerat. qui psallit, in laetitia est, qui luctatur, in sollicitudine. uerum et Paulus sciebat psallere, sed adhuc se processibus reseruabat, cum foret plenius comprobatus, ut psalleret. et ideo dixit: orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente.
Et quia geminum psallendi officium demonstrauit, geminam quoque uocem esse scriptura edocuit propheta dicente: uoce mea ad dominum clamaui et uox mea ad deum, et intendit mihi. quid est \'mea\'? potuit enim dicere: \'clamaui ad dominum\'. sed quae nostra est uox nisi ista quae melior est, quae nescit erraie? nam ex multiloquio peccatum incurrimus et uitare non possumus.
illa uox prophetae est quae ad deum peruenit, quae tacente Moyse clamauit ad dominum, qua 30 etiam in orationibus suis Anna clapiabat, cum oris sui labia non [*]( 3 *Luc. 8, 46 6 cf. Explan. ps. 1, cap. 12 7 *Ps. 143, 9 11 *Ps. 70, 22-23 14 II Cor. 7, 5 16 cf. Eph. 1, 7 20 I Cor. 14, 15 24 *Ps. 76, 2 27 cf. Prou. 10, 19 29 cf. Ex. 14, 15 30 cf. I Reg. 1, 13 ) [*]( 2 eam BCv (eum, scil. tactum) uidit B (teste h) Cfia 5 homini decem sensus /5 7 decacordo ABDF dechacordo C 9 est ergo Fml consumatus a 10 phila coribarum a cordarum {l 12 deus tibi DF cythara CE 23 me docuit 0 .24 et uox] uoce {J 29 moise A qua] quia DF ) [*]( LXIV. Ambroa. par. 6. PttttbtniE. ) [*]( 17 )