Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

denique diuina non uidebat mysteria; non enim omnes audiunt uerbum dei qui sibi uidentur audire. nam si omnes audirent, non diceret Iesus: qui habet aures audiendi audiat. et ideo, quia non audiebat neque uidere poterat, loquebatur uana pro ueris et putabat quod Iesum falleret dicens: potuithocuenundari et dari pauperibus, cum furtis suis, non pauperibus prouideret, appellans rabbi atque doctorem a cuius magisterio deuiabat cuiusque cor, in quod se immiserat, diabolus congregabat sibi et augebat iniquitates.