Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

bene ait scriptura, quia intus cum Iesu non erat qui de doctrina eius recesserat et institutiones eius reliquerat. uolebat intrare, sed penetrare non poterat, quia eum sua excludebat perfidia; omnis enim inpudicus aut auarus autinmundus, quodestidolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. non solum ergo ingredi moliebatur et non ingrediebatur, sed etiam uolebat uidere et non uidebat. denique loquebatur Iesus in parabolis, sed non audiebat ludas.