Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Adam cum Christo non fuit, quando deceptus est; nam si cum Christo fuisset et in eius praeceptione mansisset, perire utique non potuisset. non mansit in Christo, quia non in eius sermone permansit. denique audi qui maneat in Christo: si manseritis, inquit, in me et uerba mea in uobis manserint, quodcumque uolueritis petetis et fiet uobis, et infra: si praecepta mea seruaueritis, manebitis in mea dilectione. uis scire, quia non cum Christo Adam? dixit ei dominus: Adam, ubi es?