Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Et Adam, ut caderet, a serpente deceptus est et flexus est ab uxore. ideo iam nullae in paradiso nuptiae, sed omnes erunt sine celebritatibus nuptiarum sicut angeli in caelo. non dixerat Adae \'mecum eris\', quia sciebat illum esse casurum, ut redimeretur a Christo. felix ruina, quae reparatur in melius. ideo iam pius pastor, bonus negotiator gregem suum et mercem propriam non relinquit. erit quidem et adhuc in paradiso cum angelis pugna serpenti, donec deiciatur; sed qui cum Christo est timere non poterit.