Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
aliud est incola, aliud aduena, aliud accola: incola qui de loco est et genitalem locum incolit, aduena qui aliunde uenit, accola qui ad tempus colit et mutatur annorum uicibus. hoc est ergo quod dicit Dauid: \'apud te alienus [*](5 *Esai. 59, 6 9 Matth. 11, 8 21 *Ps. 38,13 ) [*]( 1 ne] nec fJ (ne Fm2) 2 exercere fJ nulla codd. uv, correxi 4 decorari fJ 5 ysai (-y- C) ae Cfi texunt istiJ texit intigni B isti — 6. unius om. fJa 6 diei] dii B diurna B diu fJ 7 se diuiditur (pr. di a. l. B) BC scinditur fiav 8 aliquid Bml 9 docet Cml 12 araneae ABml diebus semper (s. d. Eml) ac noctibus fJ 13 nullaque BE 14 omnis homo Eml est omnis homo DEm2F 16 in ipsofJav in questu (uestu in ras.) A in queso (s. n scr. r) B in questu (u in ras.) C 17 molnmine Bml 22 pr. meam om. BCft 23 ego om. fJ aduena ego Bv 24 aput Bm1 25 alius (ter) BCgtav )
denique addidit: audemus ergo et confidimus magis peregrinari de corpore et adesse ad dominum. \'audemus\' praesumptionis in deo fidei, non temeritatis est uerbum, et \'confidimus\' id est: uolentes adquiescimus et optantes, non plenioris scientiae auctoritatem uelut principaliter nostro iudicio dependentes uolumus uerum esse quod cupimus, ut appropinquemus ad dominum, a quo nos uidetur futurorum et praesentium distantia separare. audemus ergo adesse, et ideo, inquit, conitimur. cognoscis uerbum uolentis adhuc peruenire, non eius qui peruenerit; affectus igitur in hoc sermone, non effectus ostenditur.