Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

arguti sibi et industrii omnes auari uidentur. quid argutius, quid sollicitius aranea, quae operi suo diebus ac noctibus semper intendit nec ullo sumptu ullaque inpensa conficit uestimentum? sed uanum est omne quod fecerit. sic homo omnis est qui opus suum supra Christi non constituit fundamentum; uane noctibus et diebus et ipse turbatur, cum eum plerumque aianeae modo etiam in ipso suae improbitatis molimine operis sui ruina conuoluat.

Et ideo sapiens, qui cognoscit huius saeculi uanitatem, non diuturnam uitae huius precatur usuram, sed ad illa aeterna festinat et labore huius corporis et dolore gestit absolui, sicut propheta desiderasse cognoscitur dicens: e xaudi, domine, or ationem m eam et depr ecationem meam, auribus percipe lacrimas meas. ne sileas a me, quoniam ego aduena sum apud te in terra et per egrinus sicut omnes patres mei.