Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Graecus tamen non habet: in imagine dei, sed tantummodo: in imagine. in qua ergo imagine ambulat homo ? in ea utique ambulat ad cuius similitudinem factus est, id est ad imaginem dei; imago autem dci Christus, qui est splendor gloriae et imago substantiae eius. Christus ergo imago sancti. ad imaginem haec imago uenit in terras, ut iam non in umbra ambularemus, sed in imagine;