Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
tatem superstes absorbet aut luxuriosus dissipat aut stultissimus non tuetur aut proscriptus amittit. si quem ergo uideris studiose diuitias congregantem, dicettu:uane conturbatur; thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. neque enim secum potest auferre quae possidet et, cum morietur, relinquet alienis diuitias suas. succedit frequenter inimicus et ingratus et decessori successor insultat; quos ille dilexit iste persequitur, quos ille nutriuit hic uendit.