Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
et ille quidem ascendit super omnes caelos ad dei sedem, homines autem a primo caelo ad secundum et deinceps a secundo ad tertium et ab illo per distinctiones fere ad septimum caelum atque in ipsam apsidem et summitatem caeli qui merentur ascendunt. si ergo numerus uiarum est et numerus mansionum, utique numerus dierum est per quos ad caeli altitudinem peruenitur. [*]( 2 *Ps. 119, 5 6 Ps. 38, 5 7 «Matth. 24, 35 8 cf. Hebr. 13, 8 9 Ich. 14, 2 12 I Cor. 15, 23 14 *Ioh. 14, 3—4 18 cf. Eph. 4, 10 ) [*]( 1 qua fJ 2 eu AmlB quia av 3 est] add. et BCfia 5 dies et] diceret fi uero] ergo ACfia soli] solis BCml ibi sol fJ 6 alt. qui est om. aFv 8 eri BCmlF 9 cst] add. christus F 10 inquit] autem fJ 14 etiam] et fJa etiam et v ait fta et A in euangelio dixit (dicit Cml) et (in euang. dixit s. I. B) BC dixit v parauero BCflav 15 accersam v 17 uos om. Bfiav .18 resurgitis B et eras. B, om. C 20 a secundo] ascendo B 21 assidem AC assidet B, s. scr. uel axem BC apsidem et om. fia 22 et] add. in BC j sumitatem AB caelomm fJav quod ut uid. C monentur ABml mouetur BmlC ascendit BCml 23 mansionum] add. et a alt. numerus] add. et fJ (et numerus Fml) )
Ecce, inquit, ueteres posuisti dies meos. alius habet: palaestas posuisti dies meos. sisecundum Septuaginta uiros \'ueteres\' accipimus \'dies\', hoc est: secundum ueterem hominem intellegimus exactos. sed uetus homo noster affixus estcruci; ergo et uetus dies praeteriit, nouus uenit. alius enim dies hominis, alius dies Christi quem Abraham uidit et gauisus est, de quo et Dauid ait: