Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
enim dies et noctes sunt, ibi uero dies soli, ibi lumen perpetuum atque diuturnum. et ideo addidit: qui est. \'qui est1, inquit, non \'qui transeat\'; caelum enim et terra praeteribunt, fides autem permanet et dies Christi, quia heri et hodie ipse est et in saecula. quem autem numerum quaerat, accipe : i n domo, inquit, patris mei mansiones multae sunt.
dat ergo unicuique locum dominub Iesus, hoc est aptam pro uniuscuiusque meritis mansionem; unusquisque enim in suo ordine. praecessit ergo, ut pararet in se credentibus locum; unde etiam ait: si abiero et praeparauero uobis locum, iterum uenio ad uos et accersiam uos ad me ipsum, ut ubi ego sum uos sitis. et quo uado uos scitis et uiam scitis. est ergo uia per quam resurgens Christus ascendit.