Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

hic est ergo qui dixit ad Hieremiam: ecce do tibi in os uerba mea ignem. hanc ergo et Dauid linguam ignis accepit, ut diuinae cognitionis succensus ardore loqueretur: notum fac mihi, domine, finem meum. non de morte sua quaerit — ngque enim hic finis resurrecturo —, sed de eo fine quaerit de quo apostolus dixit: quia ille finis, quando dominus Iesus tradet regnum deo et patri et euacuabit omnes principatus et potestates

et quando mors nouissima omnium des t r uetur, ut mala deficiant et bona aeterna succedant . et ideo dictum est: fugit dolor, tristitia et gemitut-. hunc finem in hominibus operabatur et Paulus dicens: aut quis est qui laetificat me nisi qui contristatur ex me? obiurgando enim dolorem, tristitiam, gemitus excitabat,