Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
est ergo ignis, qui peccatum minuit et suo culpam ardore depascit. est et ignis , qui caelestium scripturarum meditationibus excitatur, uelut ille de quo dicit Hieremias: et erat ignis flammigerans in ossibus meis, aut ille de quo Cleophas et qui simul iter agebat, quando post resurrectionem eis se Christus adiunxit, sermone mutuo conferebant dicentes: nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret nobis scripturas? ideo et dominus uenit, ut ignem hunc in terram mitteret, quo inluminaret animas uniuersorum, studium accenderet, crimen exureret.
Locutus sum in lingua mea: notum f ac mihi, domine, finem meum et numerum dierum[*]( 3 Ps. 38, 4 13 cf. Ex. 3, 2 17 *Hier. 20, 9 20 Lac. 24, 32 22 cf. Luc. 12, 49 25 Ps. 38, 5 )[*]( 1 autem] tamen BF 2 ei om. F resisum BCml recissa E rescissa av repparatur B 3 Concaluit] add. inquit F in om. B 4 exardescit.ACm2.Em2 5 chaustico fi medicamento om. Fml amoto BCml ammoto Cm?fJ 6 tametsi a 7 urit scripsi curat codd. av (suum = eius) consumatus AB inoffensam Bm2C offense {J offensae in mg. a 9 si om. F 10 si] etsi BC ergo om. (iav 13 sed] add. qui {J non eras. B, a. l. C ignis] add. dei BCfiav 15 depascitur BC 16 exitatur B 17 hyeremias B iheremias C ieremias (i flamigerans BD flammigerus av 19 agebant DF 20 mutuo s. I. C, add. intus, sed del. 23 quo] quod F 24 exueret D (non F) 25 sum] add. inquit BCfta )[*](13* )