Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
segregat se a lasciuiis, abdicat a cupiditatibus, renuntiat criminibus atque flagitiis, propulsat auaritiam, quae uirilitatem quandam carnis effeminat. en tibi illum Christi imitatorem et ipsum de peccato peccatum in carne damnantem: sic curro, inquit, non ut in incertum, sic luctor non ut aera caedens, sed castigo corpus meum et seruituti redigo, ne, cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar.
Non superfluo, ut arbitror, euagati sumus, quia et hoc ad medicinam hominis pertinebat. cui medicinae prospiciens deus, sicut terram istam salubres herbarum atque arborum sucos ferre praecepit, quibus carnis uulnera curarentur, ita etiam praeceptis salutaribus repleuit diuinarum seriem scripturarum, quibus infirmitas animae sanaretur.