Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Quid senserimus, expressimus; qui legis, elige quid sequaris. nullus error, ubi simplex pietatis affectus atque omnis fidelis est sensus. damnauit peccatum Christus suscipiendo similitudinem carnis peccati, ut delicta nostrae carnis aboleret. damnauit peccatum, [*](7 cf. Ps. 50, 7 8 cf. loh. 1, 13 10 Rom. 8, 3 13 cf. II Cor. 5, 21 cf. 1 Petro 2, 22 16 cf. Rom. 8, 4 19 Rom. 8, 7-8 24 cf. Ioh. 5, 30 ) [*]( 3 obnixa Cml 6 carnis huius susceperat ftav illa BCrnl 9 sancto om. a ac s. I. A ex eel. av, cf. Explan. ps. 39, cap. 18; ps. 40, cap. 35 ergo cxp. B 10 damnauit peccatum flav \\2pr. sed] et BC nec crimine BC 13 et om. BCml 14 etiam om. Fa 15 hac] ac BCmlfi, eras. Cm2 peccatum om. DF docente DF 17 quippe est fiav 22 abluendo fiav deditus deo fJ )
ergo pietatis est susceptio peccatorum ista, non criminis. per hoc peccatum nos deus aeternus absoluit, qui filio suo proprio non pepercit et peccatum eum fecit esse pro nobis. deinde damnauit peccatum Christus in carne de ipsa carne peccati, quae iudicabili quodam uigore et auctoritate censoria odit uitia quae amare consueuerat et horret inpudicitiam quam uoluptatem putabat.