Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

aspera, quae magis dolorem leniat, feruorem mitiget quam commotionem excitet. certe ipsius corporis medicina nos doceat, quae feruentibus uulneribus molliora medicamenta consueuit adhibere, quibus dolorem alleuet. ideoque fouentur primo uulnera, post secantur, ne offendat ipsa durities et incisio uulnus exasperet. quanto igitur magis cauere nos conuenit, ut, cum uenerimus ad consolandum, non facile, non perfunctorie loquamur! septem diebus tacuit Iob,