Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
deplorat igitur propheta ab amicis se et proximis inpugnatum, a quibus utique non inpugnari debuit, sed iuuari. quod utique cum sancti Iob querimonia concurrit, quia et ipse arguebat tres illos reges consolatores malorum, qui maiora ei inferebant certamina, cum ad consolandum eum amicitiae gratia conuenissent; quod utique cauendum est nobis. consolatio enim mitis debet esse, non