Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
uidero qui sint, qui argute ista discutiant. mihi in primo praecipue isto uersiculo domini uidetur tenenda sententia, quia in temptationibus inimici [*]( 2. 7 . 9 . 12 cf. Ioh.18,3 4 cf. Matth. 5,15 6 cf. 11 Cor. 3,18 15*Ps. 37,12—15 25 cf. Matth. 10, 36 ) [*]( 1 illum Bml laternam Cm2DEm2Fm2av sed (et fJ) lucernam om. av 2 alt. lucema fJ, add. autem mam av cum - 3 demonstrauit om. fJ laterna Cav 3 et demonstrauit om. a laterna Cm2av lucerna tl 4 alt. lumen Fa, om. cet. v iudeus Cm2(v) 5 fax DFa fax (x in ras.) I cis (exp.) E uidere aEv uidetur scripsi uidet codd. av, of. Nrpos. ps. 118, tractat. 14, cap. 9 6 dei B testeb 8 laternis Cm2DEm2Fav inclusamjodrf. in eisaJat» 10 fa»ci- bus D 11 cadauere B consueuerunt DFav 13 a om. fJav exicidium C 19 mea] mihi Bmlftav dolos Cml 21 qui om. F. aperiens DF aperuit E 24 arguite Bml )
deplorat igitur propheta ab amicis se et proximis inpugnatum, a quibus utique non inpugnari debuit, sed iuuari. quod utique cum sancti Iob querimonia concurrit, quia et ipse arguebat tres illos reges consolatores malorum, qui maiora ei inferebant certamina, cum ad consolandum eum amicitiae gratia conuenissent; quod utique cauendum est nobis. consolatio enim mitis debet esse, non
aspera, quae magis dolorem leniat, feruorem mitiget quam commotionem excitet. certe ipsius corporis medicina nos doceat, quae feruentibus uulneribus molliora medicamenta consueuit adhibere, quibus dolorem alleuet. ideoque fouentur primo uulnera, post secantur, ne offendat ipsa durities et incisio uulnus exasperet. quanto igitur magis cauere nos conuenit, ut, cum uenerimus ad consolandum, non facile, non perfunctorie loquamur! septem diebus tacuit Iob,