Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

lumen Iudaeorum quasi lucerna sub modio uel faces sub uelamine; potest uideri, sed non uidetur. nos autem reuelata facie gloriam domini speculamur aeternam, ut ad eius imaginem a gloria in gloriam per spiritum sanctum reformemur. uenit ergo persecutorum turba cum lanternis et ideo inclusam lucem uidere eorum oculi nequiuerunt; uenit cum facibus, quae plus habent in fumo caliginis quam splendoris in lumine.

denique facibus mortuorum cadauera ardere consuerunt. sibi ergo Iudaei iam ferebant incendia, qui persequebantur salutis auctorem. uenere cum armis, significantes armis se perituros esse a Romanis usque ad excidium totius ciuitatis et templi, qui pacem domini recusarunt.

Amici mei et proximi mei aduersum me appropinquauerunt et steterunt et proximi mei a longe steterunt; et uim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mea locuti sunt uanitatem et dolum tota die meditabantur. ego autem uel sur dus non audiebam et sicut mutus qui non aperit os suum, et f actus sum sicut homo non audiens et non habens in ore e suo incr ep atione s.