Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Ergo non est pax animae uirtutibus, quando ante oculos nobis nostra peccata concurrunt et offundunt se mentibus nostris. et hoc bene interpretatus est gentium doctor electus in epistula secunda. ad Corinthios dicens: nam et cum uenissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed in omnibus sumus afflicti; foris pugnae, intus timores.
illum Macedonum peccata uexabant; quanto magis propria unumquemque nostrum peccata perturbant, ut requies nobis esse non possit! grauior aduersaria nobis culpa est nostra, quae sollicitat otiosos, affligit sanos, contristat laetos, inquietat placidos, exagitat mites, excitat dormientes. rei sumus sine accusante, sine torquente cruciamur, sine uinculis astringimur, sine uenditore seruimus.
unde et scriptura dicit: peccatis uestris uenditi estis. haec igitur peccata sunt quae contra nos semper sunt, ut dixit propheta: uendiderunt nos et dominantur nobis. seruus qui uenditur superiore seruitio exit, ut ad dominum alterum migret; nos nec superiorum iugum deponimus et ad noua peccata curuamur.
Unde ingemuit sanctus dicens: quoniam m iniquit ates meae superposuerunt caput meum, sicut onus graue gr auatae sunt super me, hoc est: iniquitates meae supertransierunt caput meum et supereminent mihi, ut sensus meos deprimant; oculi enim sapientis in capite eius. et ideo Nabal malus erat et durus, quia sensus eius malitia et iniquitas obserabant. unde et Abigaeae uerbum [*]( 6 *II Cor. 7,5 16 *Esai. 50,1 17\'Esai. 3,12 19 cf. Uerg. Ecl. 1,40 21 *Ps. 37, 5 25 Eccle. 2,14 26 cf. I Reg. 25, 3. 37 ) [*]( 1 quod] quae a 2 abcondita F 4 peccata nostra BC offendunt, a. scr. m. reCr aliter ostendunt A offerunt (i 5 epistola codd. au 6 corrinthios A chorinthios DF 9 timoris Bm1 macedoniam Cml 11 gratiis BC aduer- sarius|3au 12 nostra estJ9C 13 lasnos (aic) B exitat Bml 14tortoreaav 15 seruimus] uendimur ftav 16 nostris B 81 unde] add. etfiav ingemit0, add. dauid Bm2C 23 est om. F 26 et (post erat) om. v 27 obserrabant A obseruabat B obseruabant (cum longiore ras. ante hanc uocem) C obstruebat {t obstruebant av abigeae a abigate u j uid. Dm1 abigaee Dm2 abigae EF )