Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

haec deponantur in sabbatorum diebus, hoc est in hoc uitae istius tempore. septem enim diebus ebdomada omnis concluditur, sex diebus mundus iste formatus est, septimo die requieuit dominus ab opere suo, qui in nostra mansuetudine requiescit, sicut ipse dixit: super quem requiescam nisi supra humilem atque mansuetum? absolue te ergo omni sabbato, ableua pondus erroris, ut securus ad illius futuri sabbati requiem peruenire merearis; nam si hinc peccata grauia portaueris, illic requiem non habebis. exonera igitur tuam mentem, reice om-

nia quibus conscientia grauatur et premitur, ne fiat fuga tua hieme uel sabbato. uita haec in labore est, illa in requie. leuiorem te saeculi huius repperiat consummatio, ne oneratus peccatis fugere non possis. ante fuge, ut praeuenias. fugit saeculum qui saeculi inlecebris non tenetur, qui se omni cura eius absoluit. fuge etiam futuram iram, hoc est iudicii diem. fugit eam qui egerit paenitentiam; sic enim definiuit Baptista Iohannes dicens: generatio uiperarum, quis uobis demonstrauit fugere ab ira futura? facite ergo fructusdignospaenitentiae.

Audistis hodie legi, quia Iohannes baptizabat in Aenon iuxta Salim. Aenon dicitur \'oculus suppliciorum\', Salim \'ipse ascendens\'; hoc habet interpretatio. qui ergo baptizari eligit, sup-