Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et quamuis toto scriptorum suorum corpore gerendae paenitentiae praecepta diffuderit — quis enim eius psalmus non medicamentum est conscientiae peccatricis, cum alibi, quemadmodum impulsus sit, alibi, quemadmodum conturbatus ostenderit, ut non solum quemadmodum sananda, sed etiam quemad-i modum cauenda uulnera demonstraret et suo nos doceret exemplo ? quis autem stare se credat, ubi lapsus est etiam fortior ? —, tamen in tricesimo septimo psalmo maiorem uim doloris interni et lamentabilis deplorationis expressit.

Denique in exordio ipse nos titulus ammonet huiusmodi praecepta formari; sic enim legimus: in commemoration em, in- inquit , de die sabbati psalmus Dauid. plena enim est definitio paenitentiae commemoratio delictorum, ut unusquisque peccata sua uelut quodam cotidiani sermonis castiget flagello et commissa sibi flagitia condemnet. sic enim docemur dicente deo: dic iniquitates tuas, ut iustificeris, et apostolus ait: ore confessio fit ad salutem.

sed forte moueat, quia non dixit \'peccatorum commemorationem\', sed \'de die sabbati\' aut, sicut alius habet, \'sabbatorum\'. quid est ergo sabbatum nisi requies futurorum, leuamen praesentium, quo lex iubet hominum [*]( 11 cf. Ps. 117,13 cf. Ps. 29, 8 cet. 14 cf. I Cor. 10,12 18 *Ps. 37, 1 22 *Esai. 43,26 24 Rom. 10,10 27 cf. Leu. 23, 39 cf. Ex. 20, 8—10 ) [*]( 1 esperientia BCml periti ACmlD imperiti BCtnl emperiti EF ipuxeiQixoi av 2 sucum ECm:2fJ suecum CmlF usum Aav 3 est] etiam B hortationem AC ///hortationem B 8 totum BCml 12 sananda sint fi sint sananda av 14 lapsus est] lapsum uidet fJ fortiorum (sic) fi 18 sicut DmlE commemoratione codd. praeter F 19 de die scripsi coll. lin. 25 diei ADEav die BCF diffinitio DF deffinitio E poenitentiae definitio v 21 cottidiani BCm2 22 domino av 25 commemoratione AB de die] diei fiav 26 ante sabbatorum eras. die in F ergo est fJ est autem v )

138
opera feriari, onera deponi? quae sunt grauiora onera nisi nostra peccata?