Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Uide autem domini gratiam, quod et ipse de proposita condicione deflexit. numquid aliquod miserationis est crimen, quia plus minatur et minus exigit ? qui in remuneratione praemiorum sua promissa custodit, in exactione poenarum praescriptum remordet. cum irascitur, reum differt, cum miseretur, properat ut absoluat. terret ut corrigat, ammonet ut emendet, praeuenit ut ignoscat.