Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
propter illud, quia propheta pro populo deprecari poterat, sicut factum est, populus pro propheta interuenire non poterat. scriptum est enim: si populus errauerit, sacerdos orabit pro eo. si sacerdos errauerit, quis rogabit pro eo? et tamen, ubi uidit occidi populum, ipse se angelo ferienti optulit, ut ipse potius pro populo feriretur. plus est quod nec ipsa perterritus specie mortuorum gladio se optulit, quam si remissionem propositae condicionis optasset. in electione itaque rationem secutus est, in dolore pietatem.