Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Adhuc iustitiae forma describitur et augetur dicente scriptura: lex x dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius. in corde iusti lex dei est. quae lex? non scripta, sed naturalis; iusto enim 1ex non est posita, sed iniusto. in corde eius lex est, non perfunctorie sicut in labiis Iudaeorum; corde enim creditur ad iustitiam. qui credit, et loquitur; qui autem loquitur, non continuo credit. denique non credidit populus, de quo dictum est: