Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
nexuque labiorum, in his autem quae oporteat dici labiorum uincula resoluantur. merito ergo praemisit: os iusti meditabitur sapientiam; meditatio enim diuturna plenum poterit habere iudicium, quod loquetur iustus in tempore, cum ea quae perfecta sunt facie ad faciem uiderit; nunc enim de his quae non comprehendimus loqui uera non possumus. denique nec Paulus praesumpsit dicere, qui raptus in paradisum audiuit secreta caelestia, sed uolens non in his errare quae diceret ait: quam inscrutabilia sunt iudicia dei et inuestigabiles uiae eius! nunc autem absolutus corpore forsitan inuestigabilium uiarum genera et iudicia eius, quae sicut abyssus multa sunt, comprehendit.