Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Ideo meditare semper, loquere quae\'dei sunt, sedens in domo. domum possumus accipere ecclesiam, possumus domum accipere interiorem in nobis, ut intra nos loquamur. sedent iudices in Hierusalem, sederunt sedes in iudicio, sedit etiam iudicum consilium et libri aperti sunt. propheta dicit: et tu cum consilio omnia fac. cum consilio de factis tuis iudica, cum