Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

omnibus tamen pro possibilitate infunditur spiritus sapientiae, sed omnibus qui fideles sunt. si credas, habes spiritum sapientiae. ideo sapiens dicit: credidi, propter quod locutus sum. cum credideris, accipies loquendi gratiam. et qui credit redimitur et qui orat redimitur, si pie intendat orationibus et in oratione assiduus sit, diem praeueniat, noctem frequentet, solis matutinis occurrat, ut ante ipse inluminetur a Christo quam terra solis exortu. et qui psallit redimitur et qui compungitur redimitur.