Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
cui respondit apostolus: percutere te incipiet deus, paries dealbate; et t u sedens iudicas m e secundum legem et extra legem iubes me percuti ? sciuit profecto referire qui grauiore pugno pontificem repercussit; ipse enim corporaliter caesus est, illi retulit quod in animam percuteretur a Christo. in prima quoque epistula ad Corinthios scribens ait: ego igitur sic curro non ut in incertum, sic enitor non ut aera caedens. quod Latine dixit \'enitor\', Graece ait πυκτεύω.